Saint Patrick!

E che buon pro ci faccia

Oggi è san Patrizio, e mi sovviene ogni anno l’inno a lui dedicato presente nell’antichissimo Antifonario di Bangor, arrivato in Italia dall’Irlanda intorno al settimo secolo.

Il valente Emanuele Zanfretta tempo fa ci scrisse sopra una musica, e con un gruppo di fantastico di musicisti lo includemmo in un programma dedicato a quell’Antifonario.

Il disco non è (ancora) uscito, ma Emanuele mi ha permesso di pubblicare qui in una specie di regalo/anteprima l’inno dedicato al Patrizio.

Elena Bertuzzi canta, Elisabetta De Mircovich canta e suona la viella, Alessandro Parise canta e percuote, Emanuele Zanfretta suona i flauti, io canto e suono l’arpa romanica.

Quest’anno in casa, l’anno prossimo immersi nella birra fino alla testa!

Il testo originale è lunghissimo, ogni strofa comincia con una lettera dell’alfabeto, era un metodo per ricordarsele – nella registrazione abbiamo deciso di tagliarne una parte, e già così… 🙂

I. Audite omnes amantes
Deum sancta merita
Viri in Christo beati,
Patricii episcopi,
Quomodo bonum ob actum
Similatur angelis,
Perfectamque propter vitam
Aequatur apostolis.

II. Beata Christi custodit
Mandata in omnibus,
Cujus opera refulgent
Clara inter homines,
Sanctumque cujus sequuntur
Exemplum mirificum,
Unde et in coelis Patrem
Magnificant Dominum.

III. Constans in Dei timore
Et fide immobilis,
Super quem aedificatur
Ut Petrum ecclesia,
Cujusque apostolatum
A Deo sortitus est,
In cujus portae adversum
Inferni non praevalent.

IV. Dominus illum elegit
Ut doceret barbaras
Nationes, et piscaret
Per doctrinae retia,
Et de saeculo credentes
Traheret ad gratiam,
Dominum qui sequerentur
Sedem ad aetheream.

V. Electa Christi talenta
Vendit evangelica,
Quae Hibernas inter gentes
Cum usuris exigit.
Navigii hujus laboris
Tum operae pretium
Cum Christo regni coelestis
Possessurus gaudium.

VI. Fidelis Dei minister,
Insignisque nuntius,
Apostolicum exemplum
Formamque praebet bonis,
Qui tam verbis quam et factis
Plebi praedicat Dei,
Ut quem dictis non convertit
Factu provocet bono.

VII. Gloriam habet cum Christo
Honorem in saeculo,
Qui ab omnibus ut Dei
Veneratur angelus,
Quem Deus misit ut Paulum
Ad gentes apostolum,
Ut hominibus ducatum
Praeberet regno Dei.

VIII. Humilis Dei ob metum
Spiritu et corpore,
Super quem bonum ob actum
Requiescit Dominus,
Cujusque justa in carne
Christi portat stigmata,
Et cujus sola sustentans
Gloriatur in cruce.

IX. Impiger credentes pascit
Dapibus coelestibus.
Ne qui videntur cum Christo
In via deficiant,
Quibus erogat ut panes
Verba evangelica,
Et cujus multiplicantur
Ut manna in manibus.

X. Kastam qui custodit carnem
Ob amorem Domini,
Quam carnem templum paravit
Sanctoque Spiritui,
A quo constanter cum mundis
Possidetur actibus,
Quam et hostiam placentem
Vivam offert Domino.

XI. Lumenque mundi accensum
Ingens evangelicum,
In candelabro levatum,
Toto fulgens saeculo,
Civitas regis munita
Supra montem posita,
Copia in qua est multa,
Quam Dominus possidet.

XII. Maximus namque in regno
Coelorum vocabitur
Qui quod verbis docet sacris
Factis adimplet bonis;
Bono praecedit exemplo
Formamque fidelium,
Mundoque in corde habet
Ad Deum fiduciam.

XIII. Nomen Domini audenter
Annunciat gentibus,
Quibus lavacri salutis
Aeternam dat gratiam,
Pro quorum orat delictis
Ad Deum quotidie,
Pro quibus ut Deo dignas
Immolatque hostias.

XIV. Omnem pro divina lege
Mundi spemit gloriam,
Qui cuncta ad cujus mensam
Aestimat quisquilia,
Nec ingruenti movetur
Mundi hujus fulmine,
Sed in adversis laetatur
Cum pro Christo patitur.

XV. Pastor bonus et fidelis
Gregis evangelici,
Quem Deus Dei elegit
Custodire populum,
Suamque pascere plebem
Divinis dogmatibus,
Pro qua ad Christi exemplum
Suam tradit animam.
XVI. Quem pro meritis Salvator
Provexit pontificem,
Ut in coelesti moneret
Clericos militia,
Coelestem quibus annonam
Erogat cum vestibus,
Quod in divinis impletur
Sacrisque affatibus.

XVII. Regis nuntius invitans
Credentes ad nuptias,
Qui ornatur vestimento
Nuptiali indutus,
Qui coeleste haurit vinum
In vasis coelestibus,
Propinatque Dei plebem
Spiritale poculum.

XVIII. Sacrum invenit thesaurum
Sacro in volumine,
Salvatorisque in carne
Deitatem pervidet,
Quem thesaurum emit sanctis
Perfectisque meritis,
Israel vocatur hujus
Anima videns Deum.

XIX. Testis Domini fidelis
In lege catholica,
Cujus verba sunt divinis
Condita oraculis,
Ne humanae putreant cames
Esaeque a vermibus,
Sed coelesti saliantur
Sapore ad victimam.
XX. Verus cultor et inslgnis
Agri evangelici,
Cujus semina videntur
Christi evangelia,
Quae divino serit ore
In aures prudentium,
Quorumque corda ac mentes
Sancto arat spiritu.

XXI. Xps [Christus] illum sibi elegit
In terris vicarium,
Qui de gemino captivos
Liberat servitio,
Plerosque de servitute
Quos redemit hominum
Innumeros de zaboli
Absolvit dominio.

XXII. Ymnos cum Apocalypsi
Psalmosque cantat Dei,
Quosque ad aedificandum
Dei tractat populum,
Quam Legem in Trinitate
Sacri credit nominis,
Tribusque personis unam
Docetque substantiam.

XXIII. Zona Domini praecinctus
Diebus ac noctibus
Sine intermissione
Deum orat Dominum,
Cujus ingentis laboris
Percepturus praemium
Cum apostolis regnabit
Sanctus super Israel.

Patricius episcopus
Oret pro nobis omnibus,
Ut deleantur protinus
Peccata quae commisimus.

Patricii laudes semper dicamus,
Ut nos cum illo semper vivamus.

Share:

Leave a Reply

(self made)